- PERDITI
- PERDITIapud Arnob. l. 2. Ad extremum temulenti, luxuriesi et perditi: emphaticum est. Nam idcirco ἄσωτοι Graecis dicti, quod spei sunt deploratae, aitque Aristoteles, ἄσωτον perire, co quod eius facultates pereat, Nicomach. l. 4. Quo alludens eruditissimus Epigram matarius Martial. l. 9. Epigr. 84.Dixerat Astrologus periturum te cito cinna,Nec puto, mentitus dixerat ille tibi.Nam tis, dum metuis, ne quid post fata relinquae, Hausisti patrias luxuriosus opes.Bis quartum decies nec totô tabuit annô,Dic mihi, non hoc est cinna perire citô.Vide Des. Heraldum ad Arnobii locum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.